monumenta.ch > Plinius > sectio 185

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 185
{LXI} Pavimenta credo primum facta quae nunc vocamus barbarica atque subtegulanea, in Italia festucis pavita. hoc certe ex nomine ipso intellegi potest. Romae scutulatum in Iovis Capitolini aede primum factum est post tertium bellum Punicum initum, frequentata vero pavimenta ante Cimbricum magna gratia animorum indicio est Lucilianus ille versus:
Arte pavimenti atque emblemate vermiculato.